I. SVRRECTIO MATVTINA Persōnae: Beatrix (Puella), Emmanuel, Eusebius. Bea. Eus. Beat.
Eus. Beat. Emm. Beat. Emm.
surrectio, ōnis, f. < surgō sur-gere, -rexī, -rectum = elevāre mātūtīnus, a, um = ea quae ad mane pertinent persōna, ae = aliquis in scaena ex-suscitāre = surgō ex somnō vitium, iī = ea quae carentur heus! (inter.) hodiē = hōc diē e-vigilāre = ex-suscitāre nescīre = non scīre incidere, cidī, cāsum = cadere in aliquid, lābor, dēlābor vidērī, vīsus = quod alicui apparāre sive illa speciēs vera, sive nōn
Jesus Christus exuscitet vos a somno vitiōrum. Heus pueri estis ne hodie evigilaturi? Nesciō quid incidit mihi in oculos, ita videor eos habere plenos arenae. Haec est tua prima cantío matutina, et bene vetus: aperiam fenestras hasce ambas, ligneam et vitream, ut feriat clarum mane vestros amborum oculos. Surgite, surgite. Tam multo mane? Propior est meridies quam aurora. Vis tu Emmanuel recentem subuculam? Nihil nunc est necesse, haec est satis munda, cras sumam alteram. Cedo mihi thoracem. Quem? simplum, an diploidem?Diplois, de quavis re duplicata Subucula est virilis camisia. dicitur. Quem voles, mea nihil refert. Porrige huc simplum, ut si sim, hodie lusurus pila, minus graver.