Iosephi Kleutgen relatio de schemate reformato. Plurimi ex reverendissimis patribus qui annotationes de schemate huius constitutionis exhibuerunt, nonnulla doctrinae capita adiicienda esse censent. Nam et initio divinam ecclesiae originem, non omissis veteris Testamenti vaticiniis, amplius declarandam esse monent, et de hierarchia, de episcopis et conciliis ita agi volunt, ut tota ecclesiae constitutio describatur, Romanam denique ecclesiam solam veram esse, optant ut non simpliciter affirmetur, sed pluribus ostendatur. Huic igitur postulato ut satisfieret, aliqua capita, primum scilicet, tertium et ultimum ex integro addita in aliis nonnulla loca dilatata sunt. Quodsi vero aliqui reverendissimi patres in hac constitutione non potiora tantum capita, sed totam de ecclesia doctrinam exsequendam esse dicunt; rem insolitam nimis arduam, nec fortasse opportunam postulare visi sunt. Quamquam enim concilia oecumenica per modum professionis fidei non raro omnia capita, quae parte aliqua sacrae doctrinae continentur, brevissime enuntiant; ubi tamen dogmata latius exponunt, ea seligere consueverunt, contra quae errores grassantur. Nisi ita facerent, decreta in libellos excrescerent, et labor in immensum augeretur, non tam labor scribendi, quam deliberandi et definiendi; ideo praesertim, quod in huiusmodi expositione saepissime fieri non potest, quin ea quoque attingantur, de quibus ipsorum catholicorum non una est sententia. Ex quo etiam cognoscitur, haud opportunum esse, concilii doctrinam ad nimis multa extendi. Neque enim ecclesia controversias orthodoxorum dirimere solet, nisi ad repellendos errores heterodoxorum necessarium sit. Dirimit autem, aliquo saltem modo, non solum cum disertis verbis, quid tenendum sit, definit, sed etiam cum in doctrina exponenda unam prae aliis sententiam sequitur; id quod saepe vix aut omnino non vitari potest. Et quoniam nonnulli reverendissimi patres nominatim definitionem ecclesiae accuratam, necnon declarationem notarum postulant, in his duobus, quae modo dicta sunt, breviter ostendamus. Ecclesiae definitio nunc satis communis, quae etiam in observationibus patrum proponitur, haec est, e Bellarmino assumpta: Ecclesia est coetus hominum eiusdem christianae fidei professione et eorundem sacramentorum communione colligatus, sub regimine legitimorum pastorum et praecipue unius Christi in terris vicarii, Romani pontificis1. Secundum hanc igitur definitionem ab ecclesia non excluduntur haeretici occulti, siquidem veram fidem profitentur; excluduntur autem schismatici, etiamsi iidem haeretici non sint. Atqui a theologis nonnullis iisque gravissimis unum vel alterum, ab aliis verbi gratia a Suaresio etiam utrumque negatur. Controversia haec, si ex re ipsa ponderatur, non magni videatur momenti esse. Nam qui occultos haereticos adhuc de ecclesia esse dicunt, non ideo eos eodem modo atque vere fideles ad eam pertinere aiunt; et qui schismaticos ab ea excludunt, eos tamen aliquo modo in ea esse non negant. Sed hac ipsa de causa a diiudicandis huiusmodi controversiis concilia abstinent, ne scilicet sine necessitate aut magna saltem utilitate libertas docendi restringatur, et viris de re catholica optime meritis erroris, nedum haeresis nota inuratur. Quod de definitione ecclesiae, de notis quoque dicendum est. Ecclesiae proprietates illas, quae in ipso symbolo fidei recitantur, esse notas, hoc est signa, quibus vera ecclesia dignoscitur, a catholicis omnibus tenetur et tenendum est. Sed quibus in rebus unaquaeque consistat, ab aliis aliter definitur. Itaque in hoc schemate, quod reformatum exhibemus, notae ecclesiae et in principio enuntiantur quidem et in ultimo capite, ubi de 1
L. III de eccl. c. 2.
Romana ecclesia sermo est, singulae attinguntur; non tamen in proprio capite, ut postulatum est, ex instituto tractanctur. Haec enim tractatio ne inutilis esset et fere ad pompam tantum fieri videretur, ea quae inter catholicos disceptantur, praeterire non posset. Sunt etiam, qui ab initio de Redemptore et redemptione latius agendum esse existiment; quin etiam plures reverendissimi patres huiusmodi doctrinae capita iam elaborata proposuerunt. Sed haec si postulantur ad complendam doctrinam de ecclesia; non id est concilio propositum, de materia, in qua versatur eius deliberatio, librum seu, ut aiunt, tractatum componere; sed aliqua capita, prout necessitas postulat, accuratius definire et exponere. Sin vero illa postulantur, ut ipsa dogmata de Redemptore eiusque opere adversus errores grassantes declarentur; id praestandum erit in secunda constitutione de fide catholica, ut ex schemate iam exhibito cognoscitur. Haec de iis, quae adiicienda proposita sunt; delenda quoque pauca aliqua nonnullis visa sunt, sed ea suis locis indicabuntur. Quod iam ad rerum expositionem et dictionem pertinet, displicuit non paucis, totam fere tractationem ad principia, quae a philosophis et iurisperitis de societate statuuntur, accommodari, quod quidem in reformando schemate vitatum est. At quoniam multi scriptores perversam suam doctrinam de ecclesia ad illa principia revocare solent, atque termini vera societas, perfecta societas inter doctos non unius regni eodem definito sensu recepti sunt; visum est omnino expedire, ut in constitutione disertis verbis declararetur, ecclesiam et veram et perfectam societatem esse. Neque ab ecclesiastico sermone putandum est alienum, ecclesiam societatem vocari. Certe ipse s. Augustinus cum saepe alibi isto nomine utitur, tum in libris de Civitate Dei expresse definit, civitates illas duas, de quibus agit, esse societates hominum 2. Notatum praeterea est, de erroribus, qui per canones damnantur, etiam in capitibus agi. Huius quoque animadversionis ratio habita est, non ea tamen, ut de erroribus in capitibus nuspiam sermo institueretur. Capita enim doctrinae ea quoque de causa praemittuntur, ut canones, qui et breviores esse et fere ipsis haereticorum verbis concipi solent, facilius intelligantur. Accidit etiam, ut praeter erroris substantiam, adiuncta aliqua aut diversi loquendi modi in capite commode commemorari possint. Hinc etiam alia concilia in expositione doctrinae de iisdem erroribus, qui postea per canones proscribuntur, non raro egerunt. Videantur in conc. Tridentino sessionis VI ae capita 9, 11, 12, 16, et sess. XIVae. cap. 1, 4, 5, 6, 8, ubi iidem errores, de quibus canones subiuncti sunt, perstringuntur, et interdum etiam in antecessum iam damnantur. Tandem in hac schematis reformatione curae fuit, ut reverendissimis patribus, qui nonnulla capita in unum redigenda existimaverunt, vel de stylo nimis scholastico conquesti sunt, satisfieret.
‘‘Non quatuor, duae scilicet angelorum totidemque hominum, sed duae potius civitates, hoc est societates hominum, sed duae potius civitates, hoc est societates hominum dicuntur.’’ L. 12, c. 1. — ‘‘Quas etiam mystice appellamus civitates duas, hocest duas societates hominum’’. Cf. L. XIX, c. 17 2
De capite primo Initio huius capitis summa doctrinae de ecclesiae institutione tanquam fidei dogma proponitur. Quae vero de salutari Dei providentia in triplici mundi aetate subsequuntur, eo spectant, ut in hoc ipso constitutionis principio — secundum multorum reverendissimorum patrum desiderium — natura et finis ecclesiae declarentur. Eadem de causa ex multis vaticiniis ea selecta sunt, quibus hic finis et haec natura exprimuntur, atque ecclesia tanquam regnum perhibetur, a Deo in terris constitutum, in quo populi universi, Iesu Christi sanguine redempti, per veri Dei cultum et sanctitatem non legalem tantum, sed spiritualem, salutem aeternam consequerentur. Atque hac ratione iis quoque, qui ab altiori ecclesiae conceptu exordiendum esse monuerunt, satisfactum esse speramus.
De capite secundo. Ut iam ecclesiae natura et constitutio per partes singulas accuratius definiantur, in hoc capite statuitur, a Christo dispositum esse, ut fideles ad colendam religionem, quam instituit, inter se in unum quoddam corpus coniungerentur; id quod probatur testimonio Ioan. XI. 52. et nominibus, quibus Scriptura ecclesiam designare solet. Hinc deducitur primum, quod contra heterodoxos de natura ecclesiae asserendum est; eam scilicet esse coetum fidelium. Ut vero sensus vocabuli coetus magis determinetur, additur et vera societas. Societas enim ex definitione recepta est multitudo hominum ad certum finem vinculis moralibus (iuribus et legibus) coniuncta. Ad excludendum vero, quidquid mere humani vel profani hoc nomen societatis suggerere posset, mox subiunguntur nomina ecclesiae magis propria et biblica, atque horum explicatione ostenditur ecclesiae indoles plane divina, et supernaturalis origine, fine, medus. Quae eo etiam spectant, ut occurratur calumniae, a catholicis in describenda ecclesia ea, quae sunt interna et spiritualia, negligi. Multis reverendissimis patribus in priore schemate displicuit, definitionem ecclesiae symbolicam, qua corpus Christi dicitur, tanquam caput doctrinae et fundamentum eorum, quae sequuntur, proponi. Hoc igitur mutatum est, ita tamen, ut etiamnum nomen illud ecclesiae singulariter commemoretur, propterea quod in ipsa etiam Scriptura caeteris frequentius et expressius usurpatur, et valde idoneum est ad ecclesiae proprietates significandas. Huic capiti primus canon respondet: in quo cum plurimi patres difficultatem reperissent, alii aliam emendationem proposuerunt. Neque vero illa difficultas melius expediri posse visa est, quam si ex more conciliorum termini ipsi, quibus heteredoxi errorem suum enuntiari solent, ponerentur; id quod a nobis factum esse, e prioris schematis pagina 53 [t. LI, col. 555], ubi nonnulla e protestantium libris excerpta recitantur, cognosci potest. — Aliquibus his canon ideo etiam aliquantum negotii facessisse videtur, quod per eum non id unum, de quo hoc loco quaeritur, sed nonnulla etiam alia de ecclesiae natura statui voluissent. At haec postea suo loco dicentur; nec quidquam magis, canones praesertim, reddere solet obscuros et intricatos, quam plurium rerum in uno loco congeries.
De capite tertio. Postquam in secundo capite statutum est, e Christi Domini voluntate fideles ad profitendam religionem colligatos esse, in hoc tertio, ad naturam ecclesiae iam magis
definiendam, adiungitur, fidelium congregationem non esse similem collegio, cuius membra inter se iuribus sunt aequalia, sed praepositos ecclesiae e divina ordinatione donatos esse potestate, qua reliqui carent. In priori igitur parte capitis, potestas apostolis concessa e s. Scriptura demonstratur; in altera ex natura huius potestatis et ecclesiae perennitate infertur, et s. Pauli testimonio confirmatur, ecclesiae praesules in hac potestate apostolis succedere. — Quamvis vero tum in expositione doctrinae, tum in conclusione, qua dogma ipsum enuntiatur, potestas triplex distinguitur, sanctificandi scilicet, docendi et regendi, non tamen in partes has singulas inquiritur. De potestate enim sanctificandi seu ordinis late egit concilium Tridentinum in sessione XXIII; de potestate vero docendi et regendi in hac constitutione infra, cap. VII et VIII. dicetur: isto in loco, generali de potestate ecclesiastica doctrina, fundamentum solum ponitur eorum, quae mox de hierarchia et postea de magisterio et iurisdictione ecclesiae tradentur. In canone, qui huc pertinet, et loco secundo positus est, reiicitur vulgatus protestantium error, fideles inter se pares esse; adiungitur autem tanquam alterum erroris membrum, nullos in ecclesia potestate divinitus collata aliis superiores esse, quoniam ex iure humano pastores ecclesiae potestate eminere, neque ab heterodoxis negatur
De capite quarto. Ut iam ipsa ecclesiae constitutio declaretur, in hoc capite de hierarchia agitur, quae inde existit, quod potestas spiritualis, de qua in praecedente capite dictum est, non tota singulis inest, qui in ecclesia munere vel ministerio aliquo funguntur, sed ita distributa, ut distincti sint ordines, per quos velut per gradus ad potestatis plenitudinem ascenditur. De hierarchia iam egit concilium Tridentinum in sessione modo laudata; decretum autem hoc, quod Vaticano concilio proponitur, a Tridentino eo differt, quod non ordinis potestatem tantum, sed etiam et amplius iurisdictionis pertractat. Patres enim Tridentini de hierarchia locuti sunt, doctrinam de sacramento ordinis tradentes; hic autem de ea sermo instituitur, ut ecclesiae constitutio qualis sit, demonstretur. Porro caput tres partes complectitur; in prima docetur, presbyteros reliquis ministris, episcopos presbyteris superiores esse; in altera agitur de parte, quam episcopi in docenda et gubernanda ecclesia universa habent; in tertia de eorum subiectione Romano pontifici. 1. Itaque cum in Tridentino decreto episcopi dicantur presbyteris superiores simpliciter, in hoc decreto additur: tam ordine quam iurisdictione, et plura de potestate episcoporum proprias dioeceses gubernandi adiiciuntur. — Neque vero eo, quod episcopi e divina institutione presbyteris iurisdictione superiores esse dicuntur, controversia, a qua diiudicanda patres Tridentini post longam deliberationem abstinuerunt, dirimitur, controversia scilicet, utrum episcopi iurisdictionem ab ipso Deo in consecratione, an a Romano pontifice accipiant. Etiamsi enim posterius, quod longe communior sententia tenet, ponatur; tamen verum est, episcopos ex institutione divina presbyteris etiam iurisdictione praecedere. Nam ipse episcopatus procul dubio divinitus institutus est; institutus autem est, non solum, ut episcopi sanctificent, sed etiam ut regant ecclesiam Dei. Etsi igitur iurisdictionem per Romani pontificis electionem vel confirmationem accipiant; haec tamen est muneri eorum propria et ordinaria. Et quamvis summus pontifex efficere possit, ut hic prae illo sit alicuius ecclesiae antistes; non tamen potest efficere, ne sint in ecclesia antistites, qui assignatas sibi dioeceses propria illa et ordinaria potestate regant. Quod si ita est, episcopi iure divino presbyteris etiam iurisdictione superiores sunt. Episcopali enim potestati, quae est in ecclesia ex divina ordinatione,
presbyteri haud secus atque caeteri fideles subiecti sunt; et si quando presbyter sive a Romano pontifice sive per electionem capituli ex iure communi iurisdictionem episcopalem accipit, haec in eo neque propria neque ordinaria est. 2. Quod iam in capite de parte, quam habeant episcopi in gubernanda ecclesia universa, et de conciliorum auctoritate sequitur; per se ipsum difficultatem nullam habere videtur. Cum enim episcopi, a summo pontifice in partem sollicitudinis vocati, non sint meri consiliarii, sed una cum papa decreta tanquam veri iudices et definitores edant, haec vero decreta supremae sint auctoritatis, totamque ligent ecclesiam; dubitari non potest, quin episcopi in docenda et gubernanda universa ecclesia partem aliquam habeant. Sed quoniam non minus constat, et in constitutione prima de ecclesia per canonem capitis tertii definitum est, in Romano pontifice non potiores tantum partes, sed totam plenitudinem supremae potestatis inesse; consequens est, hanc potestatem in duplice subiecto esse, in episcoporum corpore papae coniuncto, et in papa solo. Et hoc videatur difficile esse. Neque tamen novum est, sed communiter admissum ab iis quoque, qui in controversia, post concilia Constantiense et Basileense orta, Romani pontificis partes tuebantur; de quo satis fuerit Bellarmini testimonium afferre. Is: ‘‘Qui docent, ait, papam esse supra concilium sine ipso celebratum, iidem docent, parem esse autoritatem in solo papa et in concilio cum papa intensive, licet extensive sit maior in concilio; et proinde non posse a tali concilio papam iudicari vel damnari ... quia par in parem non habet potestatem’’3. Offendi vero hac sententia nonnulli ideo videntur, quod existimant, per duo illa subiecta potestatis supremae intelligi hinc papam, inde corpus episcoporum; quo posito, si quando corpus episcoporum aliud sentiret quam papa, actum fore inferunt de ecclesiae concordia et unitate, cum utrinque pugnaret eadem suprema potestas. Verum, ut iam dictum est, suprema auctoritas non attribuitur corpori episcoporum simpliciter, sed corpori episcoporum papae coniuncto; inter papam vero et papam cum concilio pugna et discordia nulla esse potest. Quod si episcopi soli in concilio, etsi legitimo, decretum edant, quod summus pontifex non probat, hoc ipso decretum eiusmodi non est sententia summae potestatis; et si summus pontifex non solum non probat, sed contrarium statuit, ut accidit in Ephesino II et Constantinopolitano sub Hadriano I celebrato, episcopi se submittere tenentur. Sed praeterea animadvertendum est, si per corpus episcoporum non intelligantur episcopi in concilio congregati, sed omnes per orbem terrarum dispersi, accidere nunquam posse, in iis quidem rebus, in quibus ecclesia errare et deficere nequit, ut corpus episcoporum hoc est omnes aut fere omnes episcopi a papa dissentiant. Hoc deducitur primo e promissione divina, ecclesiam perpetuo duraturam. Corpore enim a capite disiuncto interiret. Infertur deinde ex assistentia divina ut Petro, ita et corpori apostolorum promissa, verbis: Ecce vobiscum sum etc. Quemadmodum enim promissio Petro facta falleret, si Romanus pontifex e cathedra loquens erraret; sic promissio collegio apostolorum facta, si totum corpus episcoporum in errorem laberetur. Denique quae sive contra veritatem sive contra iustitiam et sanctitatem statuuntur, in caelis rata haberi non possunt. Dixit autem Dominus ad apostolos universos: Quaecumque ligaveritis etc. Itaque fieri non potest, ut universi episcopi sive in docendo a veritate sive in gubernando a iustitia et sanctitate aberrent.
3
De conc. l. 2, c. 13.
Et haec dicta sint, ad levandam difficultatem, quam quis in conciliando canone tertio constitutionis primae cum hoc decreto offendere possit; nam, ut commemoratum est, decretum per se ipsum fidei dogma certissimum enuntiat. 3. Quod iam partem tertiam capitis, quae est de subiectione episcoporum Romano pontifici, pertinet; quaesierit quispiam, cur in hac constitutione denuo de primatu sermo sit. Respondemus: 1o cum in constitutione ex multorum patrum rectissima sententia hierarchia ecclesiastica declaranda sit, fieri sane non potest, ut de summo hierarcha taceatur. 2o Praeter generale pronuntiatum de subiectione episcoporum duo tantum singulatim et pluribus verbis traduntur; ius summi pontificis circa particulares ecclesias, et in concilia oecumenica. Haec vero duo in prima constitutione non habentur, nisi inclusa in generali doctrina. Praeterea quae hic de ecclesiis particularibus dicuntur, in aliqua emendatione pro capite tertio primae constitutionis proposita erant. Concilium autem, relatore audito, probavit, quod patribus deputatis visum erat, nempe ut haec non tertio illi capiti, sed idoneo loco huius secundae constitutionis insererentur.
De capite quinto. In hoc capite traduntur quatuor: 1o Ecclesiam non esse spiritualem societatem iustorum vel praedestinatorum, sed coetum externum fidelium. In expositione huius dogmatis corpus ecclesiae eos omnes complecti dicitur, qui eiusdem fidei et sacrorum communione inter se coniuncti, et eidem summo pastori subiecti sint. Omissum est (post eiusdem fidei) vocabulum, quod plerique ponunt; professione, ut parceretur sententiae quorundam theologorum, qui, ut supra commemoravimus, occultos haereticos in ecclesia esse negant, proindeque hoc loco non solam fidei professionem, sed ipsam fidem requirunt. Parcitur autem horum sententiae, quia incertum relinquitur, utrum communio fidei, quae requiritur, externa tantum, an etiam interna sit. Neque per ea, quae sequuntur, damnatur aliorum opinio, schismaticos, nisi iidem sint haeretici, esse de ecclesia. Dum enim dicitur corpus ecclesiae complecti eos omnes, qui summo pastori subiecti sunt, non negatur, alios quosdam suo modo in eo corpore esse, sed statuitur contra haereticos, non solos iustos vel praedestinatos, sed etiam peccatores et reprobos posse in ecclesia esse. Docetur 2o iustorum nihilominus esse quandam per interna vincula societatem; at 3o non hanc, sed totum fidelium corpus illam esse ecclesiam, de qua Scripturae loquuntur. Atque hoc loco, facta mentione donorum, quae Deus ecclesiae contulit, per modum corollarii adiungitur; 4o Ecclesiam non solum visibilem, sed conspicuam quoque et in luce positam esse. Porro caput hoc respondet prioris schematis capiti quarto; quod tamen hic 3o loco dicitur, e capite quinto translatum, et paulo pluribus enuntiatum est. Aptissime enim cohaeret cum haeresi, de qua quaeritur, et veluti eius nucleus est: siquidem ad hoc excogitaverunt ecclesiam invisibilem, ut ad eam, quae in Scriptura de ecclesia leguntur, transferre possunt. Qua de causa etiam in canone quarto, qui hunc locum respicit, illud ipsum positum est. Adiecta autem sunt verba: soli Deo cognitam, ut mens haereticorum plenius exprimeretur id enim disertis verbis docet Calvinus Inst. l. 4, c. 1: «Nobis invisibilem solius Dei oculis conspicuam credere ecclesiam necesse est». Et in praefatione eiusdem libri: «Permittamus,
inquit, Deo, ut quando ipse solus novit, qui sui sunt, interdum etiam ecclesiae suae exteriorem notitiam ab hominum aspectu auferat.» Inscripsimus hoc caput De membris ecclesiae, cum antea inscriptum esset Ecclesiam esse societatem visibilem. Quaestionem de visibili ecclesia dici posse quaestionem de membris ecclesiae, ex iis, quae modo exposita sunt, liquet. Cum igitur in hoc novo schemate ex instituto de ecclesiae constitutione et hierarchia agatur, doctrinae ordo id postulare videbatur, ut postquam dictum esset de praesulibus et ministris ecclesiae, iam de toto corpore, hoc est de membris ecclesiae diceretur. Praecipua autem quaestio de membris ecclesiae ea ipsa est, quae in hoc capite tractatur.
De capite sexto. Hoc in capite, ut plures reverendissimi patres proposuerunt, ea, quae in prioris schematis capite V, VI et VII [t. LI, col. 541- 42] habentur, coniuncta sunt. Proponitur igitur doctrina de unitate ecclesiae et necessitate eam ingrediendi, atque contra indifferentismum infertur, nullam esse extra ecclesiam salutem sperandam. 1. Ecclesiam unam esse, primum concluditur ex iam assertis; deinde beati Pauli aperto testimonio comprobatur; postremo notantur duo errores, de quibus latius agitur in prioris schematis adnotationibus pag. 71-74 [t. cit., col. 564 - 66]. 2. In declaranda necessitate ingrediendi ecclesiam omissa est illa diserta inter necessitatem praecepti et necessitatem medii distinctio, de qua in observationibus patrum multus sermo est. Omissa autem est, tum quod a nonnullis scholam redolere non immerito dicebatur, tum ut vitaretur species, etsi non vera, repugnantiae cum eo, quod de ignorantia non culpabili postea traditur. Ita tamen res ipsa declaratur, ut necessitas eadem, quae in priore schemate necessitas medii dicebatur, etiamnnum asseratur. — Quodsi hoc loco dicitur, per solam ecclesiam fructus redemptionis dispensari, et Dei filios gigni; opponi posse videatur, baptisma, quo et redemptionis fructus dispensantur, et filii Dei gignuntur, etiam ab haereticis valide administrari. Sed licet omnes non modo haeretici, sed Iudaei quoque et gentiles huius sacramenti ministri esse possint, non tamen valide administrant, nisi intendant facere, quod facit ecclesia. Unde vere per eos quoque ecclesia baptizat, et sicut dicuntur ministri huius sacramenti, ita, si absit verbo invidia, ecclesiae ministri in hoc actu dici possint. 3. Perstringuntur iam errores varii, qui indifferentismi nomine comprehenduntur. De iis exponitur in priori schemate pag. 85 - 90 [t. cit. 571 - 74]. Sed praeter documenta ibi citata, alia quoque, quae pag. 76 et 77 [ib. 567] leguntur, huc pertinent. Omnino autem expedire visum est, errores istos hoc loco singulatim notari. Quoniam enim, etsi ex uno fonte nascantur, distincti tamen sunt, omnesque ad plurimorum perniciem late sparguntur; condemnandi certe sunt. Quodsi proprio quisque canone damnarentur, contra multorum patrum sententiam canonum series longior fieret. 4. Sequitur iam definitio dogmatis, quod omni indifferentismi speciei et formae opponitur, adiecta eiusdem declaratione. Definitio secundum nonnullorum patrum animadversionem solemnior facta est. De re enim agitur gravissima, et de errore, quem Gregorius XVI felicis memoriae verissime appellavit causam malorum uberrimam, quibus afflictari in praesens comploramus
ecclesiam4. Si vero hic error pravo nostri saeculi ingenio valde consentaneus est, ideoque eius condemnatio plurimis displicebit; non tamen propterea a concilio transmittendus, sed immo maiori gravitate configendus est. Ob eam enim ipsam causam nonnulli in orbis catholici partibus, ut sanctissimus dominus noster Pius IX conquestus est, plerorumque etiam catholicorum animis insedit5. Nonnulli reverendissimi patres conquesti sunt, quod definitioni nulla adiecta esset demonstratio. Sed considerandum est, quod supra innuimus, hanc demonstrationem contineri iis, quae de ecclesiae unitate et de necessitate eidem adhaerendi praecedunt. Apostolica igitur doctrina, cuius in definitione mentio fit, ea ipsa est, quae in capite antea exposita fuit. Etenim si nemo salvatur, nisi per unum Mediatorem Iesum Christum, huius autem unum est corpus, unus spiritus, una fides, unum baptisma, una quoque dilecta sponsa, pro qua se tradidit, ecclesia; consequitur profecto, extra hanc ecclesiam non esse sperandam salutem.— Romanorum vero pontificum et conciliorum, a quibus idem dogma iam propositum et sancitum est, decreta recitantur in antiquo schemate pag. 81 [t. cit. 569 D]. Quod denique ad declarationem dogmatis pertinet, reverendissimis patribus, qui de ea scripserunt, satisfactum esse speramus.— In priori parte, ubi dicitur de iis, qui sua culpa extra ecclesiam moriuntur, specialis mentio facta est ignorantiae culpabilis, propterea quod patres aliqui sapienter monuerunt, non esse de gravi officio tacendum, quo is, qui aliquam notitiam ecclesiae accepit, vel de sua secta dubitare coepit, veritatem inquirere tenetur. Canones, qui ad hoc caput referuntur, quatuor sunt: 5, 6, 7 et 8, qui respondent 4, 5 et 6 prioris schematis. Ultimum scilicet divisus est in duos, ne error ille, de vera ecclesia constare non posse, damnari tantum videretur, quatenus ut ratio afferatur, cur ecclesia omnes sectas tolerare debet. Hic enim, ut ita dicamus, scepticismus religiosus sicut per se est perniciosissimus, ita etiam per se reprobandus videtur. Plurimi enim hodie, etiam ubi nulla est quaestio de tolerantia vel intolerantia ecclesiae catholicae, a scrupulo iniecto se expediunt, respondendo sibi vel aliis cum Pilato: Quid est veritas?
De capite septimo. In hoc quoque capite tres partes distinguuntur: 1. Praemissa, quam plures reverendissimi patres requisiverunt, demonstratione, definitur infallibilitas ecclesiae, et in hac definitione similiter, quae patres monuerant, servata sunt. Itaque distinguitur primum infallibilitas in credendo et in docendo, deinde docentis ecclesiae magisterium perpetuum et extraordinarium; determinatur etiam subiectum duplex episcopatus scilicet una cum Romano pontifice, et Romanus pontifex solus e cathedra loquens; obiectum autem hoc loco recepta formula in rebus fidei et morum enuntiatur. 2. Ostenditur e sacris litteris et praxi ecclesiae officium fidelium audiendi ecclesiam; quae quidem paragraphus duplici de causa inserenda visa est: 1o quia nihil magis hac aetate inculcandum est fidelibus, quam obedientia generatim et nominatim intellectus obsequium; 2o quia testimonia sacrarum litterarum, quibus hoc obsequium praecipitur, ipsam sententiam de infallibili ecclesiae magisterio mirum in modum confirmant, eo 4 5
Encycl. contra Lamennais, an. 1832, V. schem. antiq. pag. 77 [t. cit. col. 567 D]. Alloc. d. 9 dec. 1854; sch. antiq. pag. 79 [t. cit, 568 D].
maxime quod ecclesiae doctrinam doctrinam Dei esse asseveratione gravi et luculenta affirmant. 3. Ex fine et natura accuratius determinatur infallibilitatis ambitus seu obiectum. De iis, quae in hunc finem iam in priori schemate proposita erant, triplex in observationibus reverendissimorum patrum sententia reperitur. Aliqui enim praeter consuetam formulam in rebus fidei et morum nihil exprimendum esse censent; sive quod, reliqua incerta vel falsa sint, sive quod in iis accurate enuntiandis magna sit difficultas. — Alii contra etiam disertius loquendum et mentionem apertam facti dogmatici saltem et legis moralis faciendam esse iudicant. — Nonnulli tandem retinendam esse sententiam schematis, sed simplicius et clarius eloquendam arbitrantur. His postremis obsequendum esse visum est: attamen in declaratione depositi, quod ecclesiae custodiendum est, statim initio morum doctrina commemoratur, quo fit, ut ea quoque, quae sequuntur, ad hanc referantur, atque ita secundis ex hac parte satisfactum esse putamus. Quodsi insuper facti dogmatici et disciplinarum humanarum mentio expressa facienda esse videatur; textui inseri possunt, quae eo in loco adnotavimus. Quod vero aliqui ex primis doctrinam ipsam sive incertam sive falsam dixerint, miramur. Certe quod facta dogmatica attinet, res ipsa loquitur, et dudum hoc miserum Iansenistarum subterfugium sanctae sedis iudicio interclusum est6. — Esse autem ecclesiae et ius et officium de conclusionibus philosophiae aliarumque disciplinarum iudicare, et sancti Pauli effato de oppositionibus falsi nominis scientiae certum, et in constitutione prima de fide definitum est. Quod autem in schemate subiungitur, tam late scilicet patere infallibilitatis donum, quam late pateat suprema ecclesiae auctoritas docendi, e rei natura facile cognoscitur, et iis, quae mox dicturi sumus, plane evincetur. Quo posito iam id, quod in quaestionem vocatum est, tenetur, nempe ecclesiam non solum de iis, quae per se ipsa in verbo Dei continentur, sed etiam de assertis humanis, quae divinis directe vel indirecte opponuntur, infallibiliter iudicare. At vero his, quae iam in antiquo schemate, quod ad rem ipsam pertinet, habebantur, nunc ultimo loco aliquid additum est de definitionibus ecclesiae, quae sententiam aliquam tenendam esse statuunt, non tamen fidei dogma esse declarant, aut, quod in idem recidit, opinionem pravam damnant, at sine haeresis censura. Atque de hoc paulo fusius iam exponendum est. In schemate constitutionis primae de fide propositus erat hic canon: Si quis dixerit, licitum esse tradere vel tenere opinionem ab ecclesia proscriptam, dummodo ne sit proscripta tanquam haeretica; anathema sit. De quo canone concilium, patrum deputatorum sententiam sequens, statuit, ut quoad opus esse videretur, reformatus in hac constitutione de ecclesia poneretur, et capiti doctrinae quidpiam de re eadem insereretur. De canonis reformatione mox loquemur; nunc de iis, quae capiti addita sunt. Haec per se ipsa nihil statuunt, nisi non esse negandum mentis assensum definitionibus, quae paulo ante commemoravimus; ideoque infallibilitatem ecclesiae in eiusmodi definitionibus directe non asserunt; asserunt tamen oblique. Nam opinionem, quae negat illum mentis assensum his definitionibus deberi, reprobandam esse deducitur ex eo, quod ecclesia non solum in iis, quae per se ipsa revelata sunt, sed in illis quoque, quae cum his aliquo modo cohaerent, infallibilis sit. Praeterea in ipsa definitione infallibilitatis consulto scripsimus: quae ... tenenda et tradenda, non: quae fide divina tenenda et tradenda 6
Clem. XI bulla Vineam Domini an. 1705.
definiuntur. Quamquam vero hic modus loquendi fortasse non est satis apertus et decretorius, ut iam a concilio definitum esse dici possit, ecclesiam infallibilem esse quoties aliquid in rebus fidei et morum pro auctoritate statuat, etsi non definiat dogma fidei; hoc tamen propter ea, quae in fine capitis adduntur, satis manifeste concludi posset, atque ideo a concilio saltem indirecte affirmaretur. Et quoniam a nonnullis dubitatum est, an hoc tam certum sit, ut a concilio tradi possit, argumenta strictim proponemus: 1. Cum Christus Dominus apostolos et in apostolis ecclesiam mitteret, usque ad consummationem saeculi se cum iis futurum esse promittens; iussit eos, qui credidissent et baptizati essent, doceri omnia servare quaecumque ipse mandavisset. (Matth. ult.) Itaque ecclesia suo munere functa non est, nisi fideles ita instituerit, ut ad Christi praecepta vitam universam componere sciant. Id autem fieri non potest, nisi doceantur de plurimis, quae revelata non sunt, ex revelatis iudicare. Ut enim inter ordinem supernaturalem et naturalem multiplex est nexus, ita revelata dogmata tum speculativa tum maxime practica cum iis, quae naturali ratione et experientia cognoscuntur, multis modis connexa et conserta sunt. Si autem ad munus ecclesiae pertinet, in his iudicandis fideles dirigere; in exequenda hac muneris parte haud secus atque in aliis praesentia Redemptoris ab errore defendetur. 2. Quod ex ipso munere ecclesiae, id etiam cognoscitur ex verbis, quibus Iesus Christus divini Spiritus assistentiam pollicitus est: Ille vos docebit omnia (Ioan. XIV, 26): docebit vos omnem veritatem (Ioan. XVI, 13). Haec dicta non ita quidem premenda sunt, ut putemus, in iis quoque rebus, quae ad salutem aeternam nihil pertinent, ecclesiam a Spiritu sancto erudiri; sed neque tam restricte sumenda sunt, ut eam in ipsis tantum revelatis sententiis dirigi arbitremur. Annon haec tam ampla promissio ea cuncta complectitur, quae ad Christi doctrinam fructuose intelligendam et in universa vita nostra exequendam cognita sunt necessaria? Neque vero, ut ecclesiae iudicia, quae huc pertinent sint certissima, requiritur, ut Spiritus sanctus nova ei revelet, sed tantum ut eam dirigat tum in verbi divini intellectu tum in rationis usu. Nonne et nos de multis, quae revelata non sunt, ex revelatis quotidie iudicamus, et iudicare debemus? Quod igitur nos singuli facimus cum periculo utique errandi, id facit ecclesia in publicis illis suis iudiciis ab hoc periculo Spiritus sancti assistentia immunis. Ex iis, quae diximus hactenus, proxime quidem non infertur, nisi hoc: Ecclesiam in definiendis illis, quae per se revelata non sunt, sed cum revelatis tamen connexa, falli non posse. At merito hinc deducitur, quod proprie quaerimus. Nam ea, quae non tanquam haeretica, sed tanquam erronea, scandalosa etc. etc. damnantur, plerumque sunt ex illo genere. Sed iam afferamus argumenta directa et propria. 3. Ea, quae non sunt haeretica, sed ad haeresim plus minus accedunt, non tollunt quidem fidem, sed eam corrumpunt; quod Melchior Canus similitudine illustrat morborum 7, quorum plurimi, etsi lethales non sint, valetudinem tamen graviter afficiunt, et paullatim ad mortem adducunt; et card. de Lugo, alio exemplo utens, iudicia ecclesiae, de quibus agimus, antemuralia vocat, quae doctrinam fidei muniunt8. Si igitur ecclesia in his iudiciis falleretur, dicine adhuc posset columna et firmamentum veritatis? annon erroneis suis iudiciis fidem ipsa labefactaret? Neque sane boni pastoris munere fungeretur, alimenta salutifera praebendo, sed gregem in mortifera pascua ageret, a salubribus arceret.
7 8
De loc. theol. l. 12, c. 5 De fide, Disp. 20, n. 97.
4. Quod de fidei doctrina generatim diximus, praecipue in morum disciplina considerandum est. Tam varia et multiplex vitae humanae conditio est, ut de moribus excitentur quaestiones innumerabiles, quibus in ipsa revelatione responsum non invenias. Et tamen ecclesia earum plurimos suo iudicio definivit, pravas opiniones censuris, de quibus loquimur, afficiens. Fac igitur in his eam iudiciis decipi, num sancta esset, quae sua nos doctrina et auctoritate ab honestis averteret, ad turpia induceret? Quae ratio quam late pateat, intelliget qui propositiones Eccardi a Ioanne XXII, Wicleffi et Hussii a concilio Constantiensi, ac praesertim opiniones ab Alexandro VII, Innocentio XI et Alexandro VIII damnatas consideraverit. 5. Et quoniam plerisque omnibus exploratum est, ecclesiam in doctrina morum non posse errare, ita ut quod honestum est pro turpi, aut quod turpe est, pro honesto habendum esse decernat; ecquid alius est, opinionem ut temerariam, erroneam, scandalosam, seditiosam etc. proscribere, quam declarare, illicitum et inhonestum esse, eam fovere et defendere? 6. Iam vero ecclesia iudicia, de quibus loquimur, gravitate et severitate maxima edere solet. Hinc autem cuncta, quae diximus, novo robore firmantur. Si enim ecclesia in proscribendis opinionibus falli potest, quid sequitur, nisi fieri posse, ut universi fideles ab ecclesia, matre et magistra divinitus constituta, ad errores, qui fidem et mores corrumpunt, amplectendos, severo edicto et proposita excommunicationis poena, compellantur? 7. Superest argumentum tam manifestum et tam robustum, ut solum sufficere possit. In multis enim constitutionibus, quibus errores damnantur, censurae non singulae singulis opinionibus appositae, sed enumeratis opinionibus coniunctim subiectae sunt, non ita ut omnes singulis, sed ut cuique una saltem convenire dicantur, quod in globo condemnare vocant. Iam si ecclesia in censuris infligendis omnibus infallibilis est, non magnum est incommodum, theologorum disceptationi relinqui, quae cuique opinioni censura adiungenda sit; cum constet, nullam esse ex opinionibus proscriptis, quae non mereatur aliquam et proinde reprobanda sit. At si ecclesia in haeresis tantum censura decernenda falli nequit, universum tale eius iudicium robore et efficacia caret. Quid enim, si hoc ponatur, constabit? Nempe id unum, inter plurimas opiniones Wicleffii exempli gratia aliquas esse haereticas et proinde certo reprobandas. At quoniam non constat, quaenam illae sint; neque constat, quaenam infallibili iudicio condemnatae sint. — Perpendat autem, qui legit, quam hoc argumentum sit vastum, quot res gravissimas involvat. Eodem modo, quo Wicleffii et Hussii errores a concilio Constantiensi, Lutheri a Leone X, Baii a sancto Pio V, Michaelis de Molinos ad Innocentio XI, Iansenistarum propositiones triginta et una ab Alexandro VIII, Quaenelli denique opiniones in bulla Unigenitus a Clemente XI pluribusque eius successoribus damnatae sunt. De his igitur erroribus cunctis, si ecclesia solum in haeresis nota inurenda infallibilis est, fateri debebimus, quod modo diximus, nempe nullius perversitatem per ecclesiae iudicium constare. Non potest esse vera nec tolerabilis opinio, quae tot constitutionibus, quas orbis catholicus tanquam regulas fidei veneratur, robur omne adimit. Sed theologos inquiunt de hac re inter se non consentire, atque plerosque, ubi de Romani pontificis infallibilitate agunt, hanc non affirmare nisi in decretis, quibus fidei dogmata proponuntur. Longum esset de theologis singulatim quaerere: itaque summatim respondemus. Theologi veteres hanc controversiam prorsus non agitant; sic autem de ecclesiae et nominatim de Romani pontificis auctoritate irrefragabili loquuntur, ut eam nequaquam dogmatum
terminis circumscribant, sed ad omnem prorsus doctrinam, quae aliquo modo fidem et mores attingit, extendant; id quod imprimis de sanctis Thoma, Bonaventura et Antonino luculenter demonstratur9. A fine saeculi XVI theologi hanc nostram quaestionem tractare coeperunt; sed quamvis multi de ea scripserint, ne unus quidem integrae famae theologus invenitur, quin certissimum esse defendat, ecclesiam in usurpandis censuris, quas minores vocant, haud secus atque in haeresi condemnanda ab errore immunem esse. Eatenus tantum dissentiunt, quatenus oppositum alii dicunt haereticum esse, alii erroneum vel errori proximum. Quod ad Romani pontificis infallibilitatem attinet, veteres, ut iam diximus, eam ad omnem doctrinam fidei et morum generalissimis verbis extendunt; recentiores non pauci decreta, de quibus nobis quaestio est, disertis verbis includunt: alii multi, ibi quidem, ubi de Romani pontificis auctoritate agunt, thesim de infallibilitate ita enuntiant, ut fidei dogmata tantum comprehendant; sed plerique horum nostram quaestionem alio loco, qui fere est de haeresi, pertractant, atque ibi, ut paullo ante diximus, de certitudine nostrae sententiae conveniunt. In nonnullis nuper editis libellis legitur, e communi theologorum sententia Romanum pontificem tum solum e cathedra loqui, cum dogma fide divina credendum proponat. Verum est, si verba tantum attendas, hoc apud recentiores non paucos theologos legi; at hanc esse sententiam theologorum communem, a veritate alienissimum est. Veteres omnes et plerique recentes illa verba e cathedra loqui his vel similibus reddunt: iudicialiter vel in iudicio determinare, pro potestate decernere, cum auctoritate apostolica sive ut papam loqui etc. ita ut locutio e cathedra ab alia distinguatur per modum, quo decet pontifex, non per rem, quam tradit, neque per censuram, quam apponit. Etiam illi recentiores, apud quos scriptores hodierni interpretationem, quam praepropere communem dixerunt, legerint, Ballerini exempli gratia vel Sardagna, nihil aliud significare voluisse videntur. Etenim cum rem, ut fieri solet, per contraria explicant, non dicunt: locutionem e cathedra non esse, si Romanus pontifex opinionem aliquam minori tantum censura notet, sed si tantum, quid sibi videatur, exprimat vel suadeat, nihil autem pro potestate decernat. Itaque hi quoque theologi dogma fidei dicunt, ut sententiam apostolica auctoritate definitam a sententia privati doctoris, non vero, ut sententiam sub nota haeresis a sententia sub minori censura definitam distinguant. Superest ut de canonibus 9 et 10, qui ad hoc caput referuntur, dicamus. Canon nonus praeter ipsam infallibilitatem nihil enuntiat nisi generale principium, non in iis tantum, quae per se ipsa revelata sunt, ecclesiam infallibilem esse. Hoc tam certum esse, ut canone sanciri possit, tum iis, quae supra ex ipsa Scriptura deduximus, tum inde cognoscitur, quod alioquin ecclesia in ipsis canonibus conciliorum oecumenicorum infallibilis non esset. Legantur exempli gratia canones concilii Tridentini de sanctissima Eucharistia, et
S. Thomas p. 2a 2ae q. 1 a. 10, ubi quaerit, cuius sit fidei symbolum ordinare, non loquitur utique nisi de fidei articulis; at in Quodl. 9. a. 16, ubi quaerit, quibus in rebus ecclesia sit infallibilis, respondet in his, quae ad fidem pertinent. Porro p. 2 a 2ae q. 11, a. 2, Ad fidem, inquit, aliquid pertinet dupliciter, uno modo directe et principaliter, sicut articuli fidei, secundo modo indirecte et secundario, sicut ea, ex quibus negatis, sequitur corruptio alicuius articuli. —S. Bonaventura in Apolog. paup. c. 1, de officio obediendi definitioni vicarii Iesu Christi in fide et moribus, eo quod illi plenitudo potestatis collata sit, verbis disserit, quae late patent. In opusculo autem de paupertate Christi art. 1, et in Exposit. Reg. s. Franc. Prolog. et c. 9, prorsus illicitum, impium, haereticum esse affirmat, de regulis s. Francisci, de modo vivendi Fratrum, de eorum iuribus aliter sentire, quam a s. sede statutum sit. — S. Antoninus in summa theolog. l. 6, c. 4, docet apud solum summum pontificem tanquam caput ecclesiae esse potestatem dubia circa quaecumque ad fidem, ad ius naturale et divinum pertinentia declarandi cum auctoritate, cui omnes fideles se submittere tenentur. 9
sacrificio missae, necnon de matrimonio, in quibus certe non pauca definiuntur, quae per se ipsa revelata dici nequeunt. Opportunum vero esse, hunc errorem proscribere, inde colligi potest, quod Iansenistae aliique novatores eo continue ad se suamque contumaciam defendendam usi sunt et utuntur. Nihil autem aliud in hoc canone positum est, quia sufficere videbatur, si per canonem id reiiceretur, quod haeretici dicere solent, in capite autem, quid ex sana catholica doctrina tenendum sit, exponeretur. Canon decimus ille est, qui pro constitutione de fide propositus erat, iam a nobis secundum reverendissimorum patrum monita reformatus. Ut antea enuntiatum erat, hanc difficultatem habebat: Accurate expositus non condemnabat nisi opinionem, licitum esse tenere sententias, quacumque censura ab ecclesia notatae sint, dummodo haec censura non sit censura haeresis. Ad hunc igitur canonem subterfugiendum satis esset, praeter haeresis censuram unam aliquam excipere, dicendo exempli causa nefas quidem esse, tenere sententias ab ecclesia damnatas tanquam haereticas vel haeresi proximas; eas autem, quae solummodo ut erroneae, temerariae, scandalosae etc. proscriptae sint, libere posse tradi et defendi. Quodsi canon sic immutaretur, ut ad omnes omnino opiniones ab ecclesia proscriptas pertineret, nonnullis severior futurus esse videbatur. Sunt enim theologi, qui (contra communiorem utique sententiam) defendunt, opinionem, quam ecclesia certis nonnullis censuris temeritatis exempli causa proscribit, non necessario falsas esse. Quare ex horum sententia tenemur quidem de opinionibus proscriptis iudicare, ut de iis iudicavit ecclesia, scandalosas scilicet reputare, quas ut scandalosas, temerarias, quas ut temerarias proscripsit, et sic de aliis: at vero non quamlibet tenemur pro falsa habere. Ad hanc igitur difficultatem declinandam iam non definitur, illicitum esse sententiam proscriptam tradere vel tenere, sed illicitum esse, de sententia proscripta aliter docere vel sentire, quam statuit ecclesia: quae quidem emendatio iam tum, cum in concilio de hoc canone agebatur, ab aliquo reverendissimo patre proposita erat. Dubitari certe non potest, quin haeresis sit, dicere, non teneri nos ecclesiam docentem et solemni quidem iudicio docentem audire. Hoc unum ut demonstretur, postulari adhuc possit, semper ecclesiam, cum opiniones proscribit, mentis assensum a fidelibus exigere. De quo si quis ideo ambigat, quod in huiusmodi edictis saepe externas tantum actiones docendi, defendendi, praedicandi vetantur; consideret, in ipsis quoque canonibus conciliorum legi, ei quis dixerit, si quis non confiteatur, non vero si quis cogitaverit, si quis non credat. Quia scilicet ecclesia de externis tantum actibus iudicium exercet, eos nominatim exprimit; interim tamen internos quoque, qui illis respondent, sive prohibere sive praecipere arbitranda est. Deinde in his decretis prohibitio (vel praeceptum) a definitione (sive iudicio de doctrina) distinguatur necesse est. Primum enim ecclesia definit opiniones illas esse pravas; tum eas ut tales prohibet, et in contumaces poenas sancit. Iam vero ecclesiae definienti mentis obsequium debetur, etiamsi nullum praeceptum adiungat. Cum enim Deus ecclesiam nobis in omnibus, quae ad religionem pietatemque pertinent, matrem et magistram dederit, eam docentem audire tenemur. Quare si nobis de totius ecclesiae sensu et doctrina constat, etiamsi nihil definiat, assentiri ei debemus: quanto igitur magis, si de eius sensu et doctrina nobis publica definitione constat? Praeterea qui de peccato suo in fratrem ecclesiam iudicantem non audierit, Domini sententia velut ethnicus et publicanus habendus est; quid ergo, quid de eo dicemus, qui iudicium ecclesiae solemne, quod bonum universale et perpetuum respicit, contemnere audeat?
Tandem non desunt decreta, in quibus mentis assensus etiam disertis verbis praecipitur. Ita Innocentius XI Mich. de Molinos errores variis censuris notans, non solum eas defendere, sed etiam credere et tenere vetat. Clemens XI in constitutione Unigenitus prohibet, ne quis de propositionibus, quas damnavit, aliter sentire praesumat, quam in constitutione continetur. In bulla denique Auctorem fidei legitur: Mandamus igitur omnibus utriusque sexus Christifidelibus, ne de dictis propositionibus et doctrinis sentire, docere, praedicare praesumant, contra quam in hac nostra constitutione declaratur. Itaque recte inferimus, hanc esse mentem ecclesiae in eiusmodi edictis, etsi nominatim non prohibeat nisi actus externos, quippe quos solos poenis, quas adiungit, in suo iudicio vindicare possit. Cuius rei evidens demonstratio in actis concilii Constantiensis perhibetur. Cum enim Wicleffii et Hussii opiniones a concilio damnatae essent, Martinus V in ipso concilio, damnationis sententiam confirmans, per bullam Inter cunctas triginta novem capita praescripsit, de quibus suspecti de haeresi interrogarentur. Iam vero inter has interrogationes undecima haec est: Specialiter litteratus interrogetur, utrum credat, sententiam sacri Const. concilii super 45 Ioan. Wicleff et Ioan. Huss 30 articulis superius descriptis latam, fore veram et catholicam; scilicet quod supradicti 45 articuli I.Wicleff et Ioan. Huss 30 non sunt catholici, sed quidam ex eis sunt notoris haeretici, quidam erronei, alii temerarii et seditiosi, alii piarum aurium offensivi. Itaque Martinus V cum concilio pro certo habuit, exigi a fidelibus, ut opiniones proscriptas ea censura dignas esse crederent, qua a concilio notatae erant; et tamen in ipsa sententia concilii, de qua loquitur, non prohibentur, nisi actus externi docendi et praedicandi. Postremo Clemens XI in bulla Vineam Domini § 25 decernit et declarat, obedientiae, quae apostolicis constitutionibus contra Iansenii doctrinam editis debetur, obsequioso ille silentio, de quo Iansenistae, minime satisfieri. Atqui quod de his constitutionibus et de concilii Constantiensis decretis hoc modo authentice declaratum est, id etiam de reliquis tenendum esse nulla occurrit ratio dubitandi. Quapropter canon decimus, ut nunc a nobis proponitur, nihil difficultatis habere videtur. Quoniam vero aliqui existimant, magis etiam expedire, ut non solum obedientia debita, sed ipsa quoque infallibilitas ecclesiae in his censuris ferendis definiatur; ideo in schemate alius canon, qui huic substitui possit, adscriptus est.
De capite octavo. Tria in hoc capite traduntur. Primum est, potestatem ecclesiasticam non esse ministerialem, sed veram regiminis potestatem eamque divinitus collatam; quod quidem, ut plures reverendissimi patres desiderarunt, divinis litteris paullo explicatius ostenditur. Alterum est, hanc potestatem esse supremam et universalem; tertium eandem esse plenam. Hoc tertium nonnullis difficile visum est, propterea maxime quod per ea, quae de potestate puniendi et cogendi dicuntur, ecclesia videri possit invidiosum ius poenas corporales infligendi sibi attribuere. Sed si de ecclesiae constitutione et iuribus agendum est, haec potestas silentio praeteriri certe nequit, non modo, quia manea esset doctrina, sed etiam et maxime, quia haec potestas coercitiva a plurimis negata est et negatur. Moderatio autem in ea declaranda alia adhiberi non posse visa est, nisi haec, ut nihil novi statueretur. Ideo ipsa verba, quae iam in constitutionibus pontificiis leguntur, assumpta sunt. Minus enim affirmare eo, quod iam solemni iudicio ecclesiae definitum est, nec concilium Vaticanum decet nec fidelibus prodest. Cum autem nihil addatur, non est, cur ex hac concilii definitione nova et maior invidia timeatur: siquidem per illas pontificias
constitutiones, et maxime per bullam Auctorem fidei, quae in omnium moribus versatur, quae sit ea de re ecclesiae sententia, notissimum est. Proponunt aliqui, ut vocabulo poenis addatur spiritualibus. Sed quamvis qui ius poenas spirituales infligendi affirmat, se ipse non negat ius infligendi etiam corporales; haec tamen concilii mens esse multis videri posset, eo quod nulla alia ratio appareret, cur consuctam loquendi formulam mutavisset. Canones ad hoc caput referuntur duo, 11ae et 12ae. Eos proponimus studio decem reverendissimorum patrum reformatos. (V. Observationes, n. 568, pag. 303 [t. LI, col. 857 - 58].) In secundo tamen locutioni, quae etiam poenis canonicis reprimere possit deliquentes brevitatis causa substituimus vocabulum coercitivam. Nam quae sit potestas coercitiva, et per se notum et in capite explicatum est.
De capite nono. Cum iam constitutio ecclesiae et praecipua eius iura declarata sint, in hoc capite primum concluditur, ecclesiam esse verum regnum et perfectam societatem, adiecta, quae desiderabatur, perfectae societatis perspicua definitione. Quod vero in hac universe dicitur, ecclesiam scilicet non esse alteri societati subiectam vel tanquam partem innexam, id in canone 13o, qui huc pertinet, ad libertatem ecclesiae a civili potestate nominatim transfertur. Deinde docetur, constitutionem ecclesiae utpote divinitus sancitam, immutabilem esse. De erroribus, quibus hoc dogma opponitur, agitur in antiquo schemate pag. 59 [t. cit. col. 558]. Postremo solemnius definitur, ecclesiam usque ad mundi finem duraturam esse. Duplici huic dogmati de immutabilitate et perpetuitate ecclesiae respondet canon unus, scilicet 14ae . Sed quia error antiquus, cuius in definitione mentio fit, aliam perfectiorem exspectandam esse salutis oeconomiam, hodie revixit et late spargitur (V. schema antiq. a pag. 91 [t. cit. col. 574 D]), propio canone damnandus visus est, ut etiam in priore schemate propositum erat. Hi enim tres canones 13, 14 et 15 respondent canonibus 10, 7, et 8 prioris schematis.